De Admirandis, Pag. 9
 
Vanini, De Admirandis

/p. 9/ sacrificium) ex terra et igne constaret, scilicet

ex duobus siccissimis et uno calidissimo, unum

frigidissimum et humidissimo proximum. Alex. –

Sed ego, ni fallor, diversam apud non ignobiles

Platonicos perlegi sententiam, cuius, si meministi,

mentionem facias rogo. I. C. – Illi quidem

in tres trientes mundum quasi assem divisere,

ut primus triens quatuor capiat elementa;

secundus quatuor priores orbes, quorum primus

cum sit Luna, eam terram aetheriam ausi sunt

nominare. In tertio triente statuunt pro aqua

Saturnum et primum mobile, scilicet octavum

pro Terra, in quo Elysia plantant vireta. Alex. – Eae

sunt Platonicorum picturae, quae tamen invenerunt

amasios suos. I. C. – Veluti pupae puerulos.

Alex. – At sapientum Pontifex Maximus

Aristoteles quam ea de re sententiam protulit?

I. C. – Coelum nuncupavit quintum elementum.

Alex. – Platonici vocem hanc rigido despicantur supercilio.

I. C. – At immerito. Si enim ipsi perplebeij

sane ingenioli homunculi veriti non sunt nec verecundati

infinitos propemodum Deunculos

Graecae fidei symbolo addere, cur Philosophorum

Deo unicam voculam in Naturae censum

invehere non licebit? Alex. – Haec ex aliorum

sententijs pronunciata sufficiant. Tuam modo,

si placet, ex opulentissimis apothecis opinionem

promas. I. C. – Ego vero, si id per te liceat, asserere

non verebor materiam coeli eandem esse cum

hac nostrate. Individua namque materia prima est

et rerum principium. Ex ea igitur constant coeli,

quemadmodum et nostratia. Sunt coeli partes

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum